Corso
Elenco corsi a.a. 2012/2013
Anno accademico 2012/2013

Didattica delle lingue classiche LA0123

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Summatim historia artis linguam Latinam docendi exponetur, inde ab Hermeneumatis pseudo-Dositheanis usque ad Germanorum placita de “institutione animos ad humanitatem informante” (vulgo: Formal Bildung). Quo modo bonarum litterarum restitutores linguam Latinam inter saec. XV et saec. XVIII docuerint. Quid novi Villelmus Henricus Denhamus Rouse eiusque asseclae attulerint. De Iohanne Montaurio (H. Ørberg) et lingua Latina “secundum naturae rationem” illustrata. Qualis sit series librorum, quae “Lingua Latina per se illustrata” inscribitur quantumve ad Romanorum sermonem efficaciter tradendum conducat. Loci ex ipsis scriptoribus poetisque deprompti, loci arte confecti, loci ad discipulorum captum aptati. Quantum ponderis ars grammatica habeat, quove modo sit docenda. Quibus viis sit lingua usu exercenda. De vocabulorum copia: verba singula et verba coniuncta. De modis quibus explorare et perpendere possimus quantum discipuli didicerint: de variis exercitiorum generibus. Aliae methodi atque subsidia: de via vulgo Suggestopedia dicta, de “totius corporis responsio” (Total physical response), de fabulis arte narrandis (Storytelling). Argomenti: Breve storia della didattica del latino dagli Hermeneumata pseudo-Dositheana alla Formal Bildung. La didattica degli umanisti in particolare. La figura e l’opera di W.H.D. Rouse. Hans H. Ørberg e il “metodo natura”. Analisi della struttura del corso Lingua Latina per se illustrata e sue potenzialità didattiche. Testi originali, testi artificiali, testi adattati. Il ruolo della grammatica. Mezzi per la pratica linguistica. Il lessico: lessici frequenziali e loro utilità didattica. La contestualizzazione dei vocaboli. Verba singula e verba coniuncta. La verifica delle competenze: tipologie d’esercizi. Altri metodi e sussidi: suggestopedia, Total physical response e Storytelling.

TESTI

Miraglia L., Nova via Latine doceo (Edizioni Accademia Vivarium novum, Montella 2009). Ørberg H. H., Lingua Latina per se illustrata, vol. I: Familia Romana; vol. II: Latine disco (Edizioni Accademia Vivarium novum, Romae 2011). Commentarii a professore exarati