ARGOMENTI
Argumenta:
Auditoribus primum bibliographica instrumenta praebentur, tum quae sit Litterarum Graecarum Christianarum ratio nec non contextus historicus, isque ecclesiasticus atque theologicus, exponitur. Inter praelectiones professor, idoneis usus exemplis, auditores docet quomodo litterae Græcae Christianae illustrari per loca et per genera litteraria possint, quomodo antiqui scriptores Christiani Græci exponendi sint, cur antiquissimi Ecclesiae scriptores sint “Patres Apostolici” nuncupati. Praecipuum obtinent locum antiquissimae homiliae, scripta apocrypha, illi denique scriptores, qui sunt “Patres Apologistae” dicti. Auditoribus insuper illa quoque opera ad martyrium spectantia praebentur. Prisca quoque carmina a Christianis poëtis conscripta aliquod habent momenta. Ex innumeris et claris Ecclesiae antiquae scriptoribus Irenaeus Lugdunensis, Hyppolitus Romanus, Hyppolitus Asianus et scriptores Alexandrini, in quibus Origenes praesertim, auditoribus illum doctrinae et pietatis thesaurum praebent. Quibus una cum argumentis illa quoque opera, quae ad Arrianam controversiam nec non illa exorta Monastica instituta spectant, leguntur atque enodantur. Auditores denique, professore duce, idoneas perficiunt exercitationes.
Argomenti:
Strumenti bibliografici. Lo statuto epistemologico della Letteratura cristiana antica greca. Contesto storico, principalmente quello ecclesiastico e teologico. Presentazione della Letteratura cristiana antica greca attraverso le aree geografiche e i generi letterari. Esempio di come gli antichi scrittori cristiani debbano essere studiati. Padri apostolici. Antiche Omelie. Scritti apocrifi. Padri apologisti. Letteratura sul martirio. Le prime composizioni poetiche. Ireneo di Lione. Ippolito Romano, Ippolito scrittore asiatico. Letteratura alessandrina, soprattutto Origene. Opere che si riferiscono alla controversia ariana. Letteratura monastica. Gli studenti svolgeranno delle esercitazioni guidate, sotto la guida del docente.
TESTI
MORESCHINI C.-NORELLI E., Manuale di letteratura cristiana antica greca e latina (Brescia, Morcelliana 1999) (Cinisello Balsamo, San Paolo 2007); SIMONETTI M.-PRINZIVALLI E., Letteratura cristiana antica. Profilo storico, Antologia di testi, 3 vol. (Casale Monferrato, Piemme 2003); DI BERARDINO A.-FEDALTO G.-SIMONETTI M. (a cura), Letteratura Patristica (Cinisello Balsamo, San Paolo 2007).