ARGOMENTI
Argumenta:
Primum professor auditores quomodo sit Archaeologia Christiana intellegenda necnon quo tendat docet; illustrat insuper et antiquiorem et recentiorem tempestatem, quam docti viri, Teodiscum verbum adhibentes, Spatantike nuncupant; quae einde eius ratio sit, enodat. De priscis Ecclesiae temporibus vestigatur, scilicet de clero, de titulis, de coemiteriis, de catacumbis. Demum pertractantur institutiones de architectura iuxta christianam rationem ac pietatem, de domibus, ecclesiae quae dicuntur, nec non de basilicis Constantini aetate aedificatis; de iconographia Christiana, quae, clara Romanorum artificum peritia accepta, novas tamen res et formas invenit; de aliis notionibus ad ornatum decorumque spectantibus, quae ad pietatem erga defunctos potissimum attinebant. Minime professor institutiones de epigraphia omittit, sive de illis agens symbolis, quibus Christi asseclae utebantur, sive de carminibus a Damaso Romano Pontifice compositis, quibus martyres colebantur. Memoria Apostolorum atque Basilica, divo Sebastiano dicata, veluti specimina cuiuslibet argumenti, quod ad Archaeologiam Christianam spectat, explanantur a professore, qui facit, ut scholae perlustrationes ad Musea atque monumenta insignia inclundant. Libri, qui sunt in bibliographia adscripti, sunt discipulis diligenter legendi.
Argomenti:
Archeologia Cristiana: storia e scopi di una disciplina scientifica. Questioni di metodo: l’ambito storico e il concetto di tarda antichità nel confronto tra pagani e cristiani. L’organizzazione della Chiesa: clero, tituli, cimiteri, catacombe. Architettura religiosa cristiana: dalle domus ecclesiae alle basiliche costantiniane. Nascita e sviluppo dell’iconografia cristiana: l’eredità di Roma e le invenzioni cristiane. Apparati decorativi prima e dopo la Pace della Chiesa: committenza privata funeraria e committenza pubblica basilicale. Cenni di epigrafia: la funzione della disciplina. Le iscrizioni funerarie, il Chi Ro e il monogramma costantiniano, i simboli. L’epigrafia damasiana e il culto dei martiri.
Una storia esemplare: la Memoria Apostolorum e la basilica di san Sebastiano. Le visite di studio ai musei e monumenti costituiranno parte integrante del corso. I testi indicati sono tutti obbligatori.
TESTI
FIOCCHI NICOLAI V.-BISCONTI F.-MAZZOLENI D., Le catacombe cristiane di Roma. Origini, sviluppo, apparati decorativi, documentazione epigrafica (Regensburg, Schnell & Steiner 1998); TESTINI P., Archeologia Cristiana (Bari, Edipuglia 1980) 1-37, 547-601; una guida a scelta sulla catacomba di san Sebastiano; Dispense del Professore.