Corso
Elenco corsi a.a. 2018/2019
Anno accademico 2018/2019

CM Grammatica latina: argumenta selecta LB0231

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Secondo semestre

ARGOMENTI

Hoc scholarum curriculum eos vero classicae doctrinae discipulos, qui ad doctoratum adipiscendum dant operam, ampliore linguae Latinae cognitione instituit, quae non modo ad intimam grammaticae indolem per ipsius historiam respiciat, verum etiam scientialem verborum temporalium syntaxim adamussim patefaciat. Quapropter, structurae quaedam iisdem peculiares earumque variationes indagantur, ut sunt: enuntiatum infinitivum, finale, consecutivum, causale, temporale, formae enim dicendi quibus et vetus et classicus et christianus Latii sermonis usus in scribendo innititur quaeque, singillatim consideratae, ad potiorum scriptorum opera pertinent sive soluta, sive adstricta oratione conscripta. Praeterea, petitor quisque idoneis exercitationibus erudietur, quo per philologam aspectuum temporalium inquisitionem varia sive dicendi, sive scribendi exempla, quae quotque per saecula exstiterint, scitius valeat attingere.

TESTI

TRAINA A.-Bertotti T., Sintassi normativa della lingua latina (Cappelli, rist. 2010); PALMER L.R., La lingua latina (Einaudi, 1977); HOFMANN J.B.-SZANTYR A., Stilistica latina, a cura di A. TRAINA (Patron, 2003).