Corso
Elenco corsi a.a. 2019/2020
Anno accademico 2019/2020

Letteratura cristiana antica greca I LB0310

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Adeo contendunt scholae ut alumni certiores fiant de ratione disciplina eiusque methodo instrumentisque necnon, cum scriptores Christiani eorumque opera et praecipuas sententias usque ad IV saec. compererint, sciant quae sint cum similia tum discrimina inter Veterum sapientiam et Paideian Christianorum. Propterea quae sequuntur sunt argumenta tractanda 1. Auditoribus primum bibliographica instrumenta praebentur, tum quae sit Graecarum Litterarum Christianarum ratio nec non contextus historicus, isque ecclesiasticus atque theologicus, exponitur. 2. Inter praelectiones professor, idoneis usus exemplis, auditores docet quomodo Christianae Litterae Græco sermone exaratae illustrari per genera dicendi possint necnon quomodo antiqui Græci scriptores Christiani exponendi sint. 3. Cur antiquissimi Ecclesiae auctores sint “Patres Apostolici” nuncupati argumentatur professor. 4. Praecipuum obtinent locum, qui sunt “Patres Apologistae” dicti. 5. Auditoribus insuper illa quoque opera ad martyrium spectantia praebentur. 6. Prisca quoque carmina a Christianis poëtis conscripta aliquod habent momentum perinde ac scripta quae Apocripha dicuntur. 7. Pertractantur Irenaeus Lugdunensis, Hyppolitus Romanus, Hyppolitus Asianus et scriptores Alexandrini, in quibus Origenes praesertim, quippe qui auditoribus locupletissimum doctrinae et pietatis thesaurum praebeat. 8. Quibus una cum argumentis illa quoque opera, quae ad Arrianam controversiam nec non illa exorta Monastica instituta spectant, leguntur atque enodantur. 9. Eusebius Caesarensis eiusque monumenta historica apte illustrantur. 10. Auditores denique, professore duce, locos selectos et Italice redditos legent et idoneas perficient exercitationes.

TESTI

DI BERARDINO A., Nuovo Dizionario Patristico e di Antichità Cristiane, 4 voll. (Genova-Milano, 2006-2010). DELL’OSSO C., Introduzione alla teologia dei Padri (Verona 2016). DI BERARDINO A.-FEDALTO G.-SIMONETTI M. (a cura), Letteratura Patristica (Cinisello Balsamo, 2007). DROBNER, The Fathers of the Church (Grand Rapids, Michigan, 2007). MONACI CASTAGNO A. (a cura), Origene. Dizionario (Roma, 2000); MORESCHINI C.-NORELLI E., Manuale di letteratura cristiana antica greca e latina (Brescia, 1999). PIRAS A., Storia della letteratura patristica. Dalle origini ad Agostino (PFTS, CAGLIARI 2013). SIMONETTI M.-PRINZIVALLI E., Letteratura cristiana antica. Profilo storico, Antologia di testi, 3 voll. (Casale Monferrato, 2003). SIMONETTI M.-PRINZIVALLI E., Storia della letteratura cristiana antica (Bologna, 2010).